CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Reversa igitur luce, cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex compelleretur instantia, ita effatus est: Testimonia quibus probare conamini, apostolum Paulum non ex sua, sed peccatorum dixisse persona: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum hoc ago. Vel illud: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in membris meis peccatum. |
2 | Vel quod sequitur: Condelector enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis; econtrario evidenter ostendunt peccatorum personae haec non posse omnimodis convenire, sed ad solos quae dicta sunt attinere perfectos; et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur, congruere sanctitati. |
3 | Caeterum quo pacto personae peccatorum hoc poterit convenire quod dicit: Non enim quod volo bonum, facio; sed quod odi malum, hoc ago? Sed nec illud quidem: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum? Quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? Quis invitus proximo tendat insidias? Quis inevitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat, furtove decipiat, aut alterius spolia concupiscat, vel sanguinem fundat? Quinimmo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuventute sua. In tantum enim omnes vitiorum amore flagrantes desiderant implere quae cupiunt, ut etiam pervigili cura opportunitatem committendi sceleris aucupentur, ac de ignominia sua et criminum cumulo gloriantes, secundum sententiam obiurgantis Apostoli laudem sibi quamdam de confusione conquirant. |
4 | Quos etiam Ieremias propheta non solum non nolentes, nec cum requie cordis et corporis flagitiorum eos crimina perpetrare, verum etiam in tantum eos asserit laboriosis conatibus, ut ad effectum eorum perveniant, desudare, ut a lethali scelerum appetitu nec obsistentibus arduis difficultatibus revocentur; dicens: Ut iniqua agerent laboraverunt. Illud quoque quis dixerit peccatoribus convenire: Itaque ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quos nec mente nec carne Deo servire manifestum est? |
5 | aut quemadmodum hi qui peccant corpore, mente serviunt Deo, cum vitiorum fomitem caro ex corde concipiat; et ipse auctor utriusque naturae, fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare? De corde, inquiens, procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, et caetera huiusmodi. Quamobrem evidenter ostenditur hoc nullo modo de peccatorum posse intelligi personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala; et in tantum Deo nec mente nec carne deserviunt, ut ante delinquant mente quam corpore, et priusquam carnis expleant voluptatem, praeveniantur mentis cogitationumque peccato. |